- OECONOMUS
- OECONOMUSnomen officii Ecclesiastici, cuius apud Veteres frequens mentio. Olim enim et in primis Christianismi incunabulis, Ecclesia quidem nullos reditus habebat, praeter oblationes fidelium: at crescente postmodum eorundem religione, locupletari etiam latifundiis et agris, quod quartô potissimum in valuit saeculô, coepit, uti quidem contendunt Nicolaus le Maistre de Eccl. Possess. et Petr. Marca de Concord. Sacerd. et Imp. l. 8. c. 18. Cum itaque eorum cura Episcopos Clericosque,a divinorum officiorum exsecutione, non parum avocaret (unde et S. Augustin. ut auctor Possidius in eius Vita, c. 22. plebem eorum curam in se recipere enixius rogaverat) ea propter statutum est a Concilio Chalcedonensi can. 26. et Niceno II. can. II. ut in unaquaque Ecclesia Cathedrali Oeconomus constitueretur, e Clero illius Ecclesiae eligendus: quod deinde Legibus Imperatorum variis definitum legitur, ut Episcopi nempe ministros huiusmodi instituerent. Vide quoque Concilium Hispal. II. c. 9. Toletanum IV. c. 47. Theophilum Alexandrinum Patriarch. in Commonitorio c. 7. Gregorium Magnum l. 2. Ep. 22. l. 9. Ep. 66. etc. Hi porro Oeconomi dicuntur, qui Ecclesiasticas consueverunt tractarerationes, de quibus copiose egit Iac. Gotofredus ad tit. Cod. Theod. de Bonis Clericor. Neque vero tantum Ecclesiarum bona superstite Episcopo administrabat Oeconomus, sed etiam, illô exeddente e vivis, eorum gerebat curam, de iis Episcopo successuro rationem redditurus. Id namque praecipitur in Concil. Chalcedonensi can. 25. et Valentino can. 2. Synodus Spalensis II. can. 9. et Toletan. IV. can. 47. Eos quos Oeconomos Graeci vocant, h. e. qui vice Episcoporum res Ecclesiasticas tractant. Hincmarus Remensis ad Clerum Laudun. Oeconomus, i. e. Ecclesiae facultatum dispensator. Id vero muneris olim fuit Archidiaconorum; Postmodum, qui Oeconomi Graecis, Latinis Vicedomini dicti sunt, quam vocem vide etc. Etiam Oeconomos Monasteriis fuisse, colligit ex Dorotheo Doctr. 11. Columbano in Posnitent. et ex Concord. Regul. p. 1097. Car. du Fresne in Glossar. Sed et Oeconomus quandoque idem, quod Defensor, Advocatus. matth. Paris. A. C. 1245. de Imperatore: Summus saecularium Oeconomus et protector Ecclesiae, hostis factus familiaris, Ecclesiae Christi efficax et validus factus est inimicus. Alibi eôdem annô, Rex Francorum Ecclesiae S. Dionysii specialis Oeconomus et Patronus. Idem, Archiepiscopus ---- in Regno Angliae vices summi agebat Oeconomi. Vide supra in voce Advocatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.